- CESTROSPHENDONAE
- CESTROSPHENDONAEteli genus, de quo sic Liv. l. 42. c. 65. ubi de bello Romanorum cum Perseo, ultimo Macedonum Rege: Anceps Romanos terror circumstabat --- Maxime cestrosphendonis vulnerabantur, hoc illô bellô novum genus teli inventum est. Bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat, crassitudine digiti: huie ad libramen pinne tres, veluti sagittis solent, circumdabantur: funda media, duo funalia imparia habeabat. Cum maiori sinu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat. Ubi pinnae ei tres addiae dicuntur, ut libratior et directoir certiorque esset volatus teli; nec erranti diverseque nutanti parte eius posteriore ictus irritus esset, telô eôdem tenore non eunte. Funda media duo fanalia imparia habebat; h. e. medio hastili inhaerebat funda, eaque duplex, ut latior eius sinus telum melius libraret. Nam funalia duo funda duplex, altera alteri continens: et quidem posterius funale maius latiusque erat, ut ictum teli adigeret vehementius, meliusque telum sustineret. Duo autem funalia haec, quae fundam unam efficiebant, in nodum videntur fuisse nexa, ansulâ factâ, cui inserebatur habena, quâ telum rotabatur. Cum maiori sinu, etc. Maior sinus videtur maioris fundae et tamquam duplicis maior capacitas, in quae pendebat et librabatur relum. Nomen ei a cestro, i. e. verriculo, ut Plinius hanc vocem vettit, l. 35. c. 11. et ςφενδόνη, Funda. Hadr. Turnebus, ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.